- SOLIS Cubile
- SOLIS Cubilein Cerne Insul. Lycophroni, qui inde Auroram oriri facit,Τιθωνὸν εν κοίτῃσι τῆς Κέρνης πέλαςΛιποῦσαν.Cascum maritum proxime Cernen insulamToro relinquens.Quibus verbis Cernen ibi collocat, ubi omnes alii Veteres Chrysen, sub ipso Sole oriente. Mimnermus in Colchis constiruit.Αἰήται πόλιν τόθι δ᾿ ὠκέος ἠελίοιοἈκτῖνες χρυσέῳ κείαται εν θαλάμῳ.Quem utrumque halucinari docet Salmas. ad Solin. p. 1244. cum omnes alii Scriptores in Occidentali Oceano Cernen netentur, nec Colchicae regionis situs quadret. Quod si idem Cubile, unde cubitu surgit, cum eo quo cubitum vadit Sol, in Hspanico Oceano id quaerendum, ubi equis illum frena demere et componere se ad quietem, fabulae Poeticae, imo exstingui etiam illic, nugabantur Phiolosophiam quoque professi. Vide Cleomedem contra Epicurum argute docteque scribentem l. 2. c. 1. A'Barbaris certe sibi Cubilia Solis ostensa, scripsit olim Pytheas Massiliensis; ὅτι ἐδείκνυον ἡμῖν οἱ Βάρβαροι ὅπου ὁ ἥλιος κοιμᾶται, verbis servatis a Gemino Element. Astronomic. c. 5. Itaque Ibero cardini occasum Solis adscribentem Statium Theb. l. 1. v. 158. cur miretur Heinsius ad Silium l. 3. non videt Casp. Barthius Animadversion. ad l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.